Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.22.1 | Cic. Fam. 11.22.2 (English) | >>Cic. Fam. 11.23.1 |
11.22.1
Cum Appio Claudio C . f . summa mihi necessitudo est multis eius officiis et meis mutuis constituta . peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea causa ut
eum auctoritate tua , quae plurimum valet , conservatum velis . volo te , cum fortissimus vir cognitus sis , etiam clementissimum existimari . Magno tibi erit ornamento nobilissimum adulescentem beneficio tuo esse salvum ;
cuius quidem causa hoc melior debet esse , quod pietate adductus propter patris restitutionem se cum Antonio coniunxit .
11.22.2
qua re etsi minus veram causam habebis , tamen
vel probabilem aliquam poteris inducere . nutus tuus potest hominem summo loco natum , summo ingenio , summa
virtute , officiosissimum praeterea et gratissimum , incolumem in civitate retinere . quod ut facias ita a te peto , ut maiore studio magisve ex animo petere non possim .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.22.1 | Cic. Fam. 11.22.2 (English) | >>Cic. Fam. 11.23.1 |